monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 04, 1
Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de caussa innocentiae consistam , nec tantum refutabo quae nobis obiiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse , simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, compares suos. Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus , in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus irridendi deputamur . Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati: de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum. Iam primum quam dure definitis dicendo: Non licet esse vos!